TITULUS II

DE SACRAMENTIO CONFIRMATIONIS

Caput unicum

RITUS SERVANDUS A SACERDOTE SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS AEGROTO IN PERICULO MORTIS CONSTITUTO ADMINISTRANTE

VI APOSTOLICI INDULTI

1. Ordinarius Confirmationis minister est solus Eposcopus. Ex generali Apostolicae Sedis indulto, tamquam ministris extraordinariis, facultas tribuitur conferendi sacramentum Confirmationis, in casibus tantum et sub conditionibus infra enumeratis, sequentibus presbyteris, iidemque dumtaxat:

a) Parochis proprio territorio gaudentibus, exclusis igitur parochis personalibus vel familiaribus, nisi et ipsi proprio, licet cumultativo, fruantur territorio;

b) Vicariis paroecialibus (i.e. proprio territorio gaudentibus), atque Vicariis oeconomis (i.e. administratoribus)

c) Sacerdotibus, quibus exclusive et stabiliter comissa sit in certo territorio et cum determinata ecclesia plena animarum cura cum omnibus parochorum iuribus et officiis.

2. Praefati ministri Confirmationem valide et licite conferre valent per se ipsi, personaliter, fidelibus tantummodo in proprio territorio degentibus, personis non exceptis in locis commorantibus a paroeciali iurisdictione subdictis; non exclusis igitur etiam religiosis quoque modo exemptis; dummodo hi fiedeles ex gravi morbo in vero mortis periculo sint constituti, ex quo decessuri praevideantur.

Si huiusmodi mandati limites iidem ministri praetergrediantur, probe sciant se perperam agere et sacramentum nullum conficere, praeterae paenis obnoxios fore, de quibus infra n. 10 mentio fit.

3. Hac facultate uti possunt tum in ipsa episcopali urbe tum extra ipsam, sive sedes plena sit sive vacans, dummodo Episcopus diocesanus haberi non possit vel legitime impediatur quominus Confirmationem per se ipse valeat conferre, nec alius praesto sit Episcopus communionem habens cum Apostolica Sede, licet titularis tantum, qui sine gravi incommodo ipsi suffici queat.

4. Presbyter privilegio Apostolico donatus, obligatione tenetur sacramentum hoc illis, quorum in favorem concessa est facultas, rite et rationabiliter petentibus conferendi.

5. Aquis Baptismi non ablutus valide confirmari nequit; praeteria, ut quis licite et fructuose confirmetur, debet esse in statu gratiae constitutus et, si usu rationis polleat, sufficienter instructus.

Quando igitur hoc sacramentum graviter aegrotantibus administrandum sit, ministri erit pro singulorum aegrotorum captu eos edocere de his, quae scitu sunt necessaria, intentionem aliquam suscitando percipiendi hoc sacramentum ad robur animae conferendum. Curari autem debet ab his, ad quos spectat mysteria, naturam atque effectum huius sacramenti diligenter instituantur.

6. Quamquam hoc sacramentum non est de necessitate medii ad salutem, nemini tamen licet, oblata occasione, illud negligere; immo parochi curent ut fideles ad illud opportunio tempore accedant.

7. Licet sacramenti Confirmationis administratio convenienter in Ecclesia Latina differatur ad septimum circiter aetatis annum, nihilominus etiam antea conferri potest, si infans in mortis periculo sit constitutus.

8. Ut in Baptismo, ita etiam in Confirmatione adhibendus est patrinus, si haberi possit, servatis iuris canonici praescripris.

9. Ministri extraordinarii tenetur praeterea singulis vicibus statim ad Ordinarium diocesanum proprium mittere authenticum nuntium collatae a se Confirmationis, additis adiunctis omnibus in casu occurentibus.

10. Presbyter qui nec a iure nec ex Romani Pontificis consessione facultatem habens sacramentum Confirmationis ministrare ausus fuerit, suspendatur; si vero facultatis sibi factae limites praetergredi praesumpserit, eadem facultate eo ipso privatus exsistat.

11. Cum tempus advenerit, quo sacerdosm utens facultate sibi ab Apostolica Sede, ut supra, tributa, administrare Confirmationem aegrotanti in periculo mortis constituto intendit, superpelliceo et stola albi coloris indutus, circumstantes admoneat, quod nullus alius, nisi Episcopusm Confirmationis ordinarius minister est; se vero cillaturum esse illam iure per Sanctam Sedem delegato.

12. Dein moneat patrinum (vel matrinam), ut ponat manum suam dexteram super humerum dexterum confirmandi. Ipse vero stans versa facie ad confirmandum, iunctis ante pectus manibus, dicit:

V. Spíritus Sanctus supervéniat in te et virtus Altíssimi custódiat te a peccátis.

R. Amen.

V. Adiutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit caelum et terram.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

13. Tunc, extensis versus confirmandum manibus, dicit:

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui regeneráre dignátus es hunc fámulum tuum ex aqua et Spíritu Sancto, quique dedísti ei remissiónem ómnium peccatórum: emítte in eum septifórmem Spíritum tuum Sanctum Paráclitum de caelis.

R. Amen.

Spíritum sapientiae et intelléctus.

R. Amen.

Spíritus consílii et fortitúdinis.

R. Amen.

Spíritum sciéntiae et pietátis.

R. Amen.

Adímple eum Spíritu timóris tui, et consígna eum signo Cru†cis Christi, in vitam propítius aetérnam. Per eundem Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

14. Postea sacerdos, summitate pollicis dexterae manus chrismate intincta, expresso nomine confirmandi, confirmat eum, dicens:

N., signo te signo Cru†cis,

quod dum dicit, imposita manu dextera super caput confirmandi, producit pollice signum crucis in fronte illius, deinde prosequitur, ad ultima verba manu benedicens:

et confírmo te chrísmate salútis. In nómine Patris, et Fílii, † et Spíritus Sancti.

R. Amen.

Et leviter eum in maxilla caedit, dicens:

Pax tecum.

15. Sacerdos, postquam frontem confirmandi linierit sacro chrismate, eam gossypio diligenter abstergat.

Tergit postea cum mica panis, et lavat pollicem et manus super pelvim; deinde aquam lotionis cum pane et bombacio in vase mundo reponat, et ad ecclesiam postea deferat, comburat, cineresque proiciat in sacrarium; quodsi facile fieri non possit, omnia haec comburantur in domo aegroti, praesente sacerdote.

16. Interim dum lavat manus, si adsint ministri vel cantores, recitatur ab iis sequens antiphonal alias post lotionem ab ipso sacerdote dicitur:

Confiírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, * a templo sancto tuo, quod est in Ierúsalem.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sucit erat in princípio, et nuncm et semper, * et in saecula saeculórum. Amen.

Et repetitur antiphona:

Confirma hoc.

17. Qua repetita, sacerdos, stans versus crucem, iunctis ante pectus manibus, dicit versus et orationem, ceteris genua flectentibus:

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

R. Et salutáre tuum da nobis.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum Spíritu tuo.

Orémus.

Deus, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum, et per eos eorúmque succesóres céteris fidélibus tradéntum ese voluísti: réspice própitus ad humilitátis nostrae famulátum, et praesta; ut eius cor, cuius frontem sacro chrísmate delinívimus, et signo sanctae Crucis signávimus, idem Spíritus Sanctus in eo supervéniens, templum glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum.

R. Amen.

18. Deinde dicit:

Ecce sic benedicétur omnis homo, qui timet Dóminum.

Et vertens se ad confirmatum, ac faciens super eum signum crucis, dicit:

Bend†dícat te Dóminus ex Sion, ut vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitae tuae, et hábeas vitam aetérnam.

R. Amen.

19. In fine dicitur ab omnibus Credo in Deum, Pater noster et Ave, Maria.

20. Ritus superius descriptus (numero tantum singulari in pluralem in invocationibus, orationibus ac benedictionibus mutato), servandus est etiam a sacerdote, e speciali Sedis Apostolicae delegatione sacramentum Confirmationis fidelibus extra mortis periculum constitutis administrante.

 

DE SACRAMENTIO CONFIRMATIONIS

DE SACRAMENTIO CONFIRMATIONIS. RITUS SERVANDUS A SACERDOTE SACRAMENTUM CONFIRMATIONIS AEGROTO IN PERICULO MORTIS CONSTITUTO ADMINISTRANTE. Для католиков-традиционалистов латинского обряда. По кн.: Romos kataliku apeigynas lietuvos vyskupijoms. D.1. Vilnius-Kaunas, 1966.